

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 27
[ID., ibid.]Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quae figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur.Et fecit.[ID., ibid., cap. 20.]Multifarie multisque modis eadem nostrae salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere.[ID., ibid.]Quod ad portandos luteres decem bases sunt factae, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes.Quatuor cubitorum longitudinis.[ID., ibid.]Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia praedicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum praesentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.